Torna a...Home pagePortale ScuolaSezione Latino
Versioni Latine

Benvenuti nella sezione delle versioni latine: qui troverete numerosi testi latini di vari autori, che potete usare per allenarvi.
Saranno presenti inoltre le versioni gia' fatte e corrette a scuola comprese le frasi ed i piccoli esercizi.
Prima di cominciare pero', leggi i consigli per la traduzione latina.
ATTENZIONE: e' possibile che alcune versioni contengano sostantivi della V declinazione.


Autore: Fedro

La mosca ed il calvo:

Calvi momordit musca nudatum caput, quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
Tunc illa inridens: "Punctum volucris parvulae voluisti morte ulcisci; quid facies tibi, iniuriae qui addideris contumeliam?"
Respondit: "Mecum facile redeo in gratiam, quia non fuisse mentem laedendi scio.
Sed te, contempti generis animal improbum, quae delectaris bibere humanum sanguinem, optem necare vel maiore incommodo."
Hoc argumento venia donari decet qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens, illum esse quavis dignum poena iudico.

Il lupo e la gru:

Postquam lupus praedam devoravit cum os in fauce haereret magno dolore victus est et incepit singula animalia illicere ut pretio illud malum extraherent.
Tandem grus iure iurando persuasa est et lupi gulae credidit longum collum suum, quia caput inseruit in beluae faucibus ut os extraheret.
Ita periculosam medicinam lupo fecit*, sed, cum pro remedio** praemium pactum(pattuito) flagitaret, lupus dixit:
"Ingrata es, quia caput incolule ab ore meo abstulisti***: cur(perchè) igitur mercedem postulas?"

Note:
*: medicinam facere= fare un'operazione.
**: qui pro + abl= in cambio di.
***: abstultuli e' il perfetto del verbo irregolare aufero.

Le due bisacce:

Peras imposuit Iuppiter nobis duas: propriis repletam vitiis post tergum dedit, alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re videre nostra mala non possumus; alii simul delinquunt, censores sumus.

La scimmia dal macellaio:

Pendere ad lanium quidam vidit simium inter relicuas merces atque opsonia; quaesivit quidnam saperet.
Tum lanius iocans "Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor."
Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo; quando et formosos saepe inveni pessimos, et turpi facie multos cognovi optimos.

Note:
Con la frase che dice, il macellaio spiega al cliente che la scimmia e' brutta di aspetto e cattiva di gusto.

I due muli ed i ladri:

Muli gravati sarcinis ibant duo:
unus ferebat fiscos cum pecunia,
alter tumentis multo saccos hordeo.
Ille onere dives celsa cervice eminens,
clarumque collo iactans tintinabulum;
comes quieto sequitur et placido gradu.
Subito latrones ex insidiis advolant,
interque caedem ferro ditem sauciant:
diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
spoliatus igitur casus cum fleret suos,
"Equidem", inquit alter, "me contemptum gaudeo;
nam nil amisi, nec sum laesus vulnere".
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas,
magnae periclo sunt opes obnoxiae.

Autori Vari


Costumi degli antichi Egizi:

Herodotus, clarus Graecus scriptor, multa de vita moribusque antiquorum Aegyptiorum tradit.
Aegyptiorum dei longe diversi a Graecorum Romanorumque deis erant: nam plerumque faciem animalium habebant:
praesertim deus Crocodilus ac deus Serpens colebantur sed etiam deo Soli deaeque Lunae summi honores tribuebantur.
Apud Aegyptios mulieres agros colebant et mercaturam quoque exercebant, viri autem scientiis litterisque studebant.
Herodotus Aegyptios aliorum popularum praeceptores appellat, quia sacerdotes, homines magnae doctrinae, fundamenta multarum disciplinarum cognoscebant atque docebant.
Quare a Graecia Asiaque multitudo philosophorum et scriptorum in Aegyptum perveniebant.
Aegyptiorum reges "Pharaones" appellabantur atque dei putabantur.
Pyramides, quae etiam nunc inter alia Aegyptiorum monumenta eminent, splendida Pharaonum sepulcra erant.

L'inizio della guerra di Troia:

Priamus rex Troiae locuples et beatus erat. Filios enim strenuos et filias habebat.
Sed olim Paris, iuvenis imprudens, Graeciam percurrens, Helenam reginam rapuit.
Tum Menelaus, ferox Helenae maritus, bellum Troianis indixit.
Post decem (=dieci) annos belli, pauci filii sospites erant:
etiam Hector, prudends et fortis patriae defensor, cum Achille pugnans, cadit.
Graeci civitatem obsidione cingunt, postremo immane equum aedifacant. Troiani equum urbem inducunt.

Note:
In questa versione sono numerosi i participi presenti che possiamo tradurre con dei gerundi.